Загрузка страницы

Mysteria Sacri Rosarii - Mysteria Doloris

Signum crucis
Domine Iesu
Credo
Pater noster
Ave Maria (3x)
Gloria

Primus:
Agonia Iesu in hortu Gethsemanie
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: "Orate, ne intretis in tentationem". Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat dicens: "Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat". Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
+ Luca 22, 39-44
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Secundus:
Flagelatio Iesu
Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.
+ Ioannes 19, 1
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Tertius:
Coronatio Iesu a spinis
Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad eum et dicebant: "Ave, rex Iudaeorum!", et dabant ei alapas.
+ Ioannes 19, 2-3
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Quartus:
Iesus Eius crucem baiulat
Susceperunt ergo Iesum. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, ubi eum crucifixerunt.
+ Ioannes 19, 17-18
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Quintus:
Crucifixio Iesu
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: "Sitio". Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: "Consummatum est!". Et inclinato capite tradidit spiritum.
+ Ioannes 19, 25-30
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Salve Regina
Litaniae Lauretanae Beatae Mariae Virginis
Signum crucis

Видео Mysteria Sacri Rosarii - Mysteria Doloris канала Chor St. Nikolaus
Показать
Комментарии отсутствуют
Введите заголовок:

Введите адрес ссылки:

Введите адрес видео с YouTube:

Зарегистрируйтесь или войдите с
Информация о видео
3 октября 2020 г. 23:35:26
00:28:29
Яндекс.Метрика