Загрузка страницы

Mysteria Sacri Rosarii - Mysteria Lucis

Signum crucis
Domine Iesu
Credo
Pater noster
Ave Maria (3x)
Gloria

Primus:
Eius in Baptismate apud Iordanem
Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: "Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?". Respondens autem Iesus dixit ei: "Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam". Tunc dimittit eum. Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui".
+ Matteo 3, 13-17
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Secundus:
In sui ipsius autorevelatione apud Canense matrimonium
Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent". Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea". Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite". Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua". Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis: "Haurite nunc et ferte architriclino". Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei: "Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc". Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
+ Giovanni 2, 1-11
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Tertius:
In Regni Dei proclamatione coniuncta cum invitamento ad conversionem
Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei et dicens: "Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio".
+ Marco 1, 14-15
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Quartus:
Ipsius in Transfiguratione
Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, qui visi in gloria dicebant exodum eius, quem completurus erat in Ierusalem. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: "Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae", nesciens quid diceret. Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. Et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; ipsum audite".
+ Luca 9, 28-35
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Quintus:
In Eucharistiae institutione
Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: "Sumite: hoc est corpus meum". Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: "Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur".
+ Marco 14, 22-24
Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Salve Regina
Litaniae Lauretanae Beatae Mariae Virginis
Signum crucis

Видео Mysteria Sacri Rosarii - Mysteria Lucis канала Chor St. Nikolaus
Показать
Комментарии отсутствуют
Введите заголовок:

Введите адрес ссылки:

Введите адрес видео с YouTube:

Зарегистрируйтесь или войдите с
Информация о видео
5 октября 2020 г. 1:25:38
00:30:48
Яндекс.Метрика