Загрузка страницы

Mysteria Sacri Rosarii - Mysteria Gaudii

Signum crucis
Domine Iesu
Credo
Pater noster
Ave Maria (3x)
Gloria

Primus:
Annuntiatio Gabrielis Archangeli ad Beatam Mariam Virginem
In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: "Ave, gratia plena, Dominus tecum". Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: "Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis". + Luca 1, 26-32

Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Secundus:
Visitatio Beatae Mariae Virginis ad Elisabeth
Ex surgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: "Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino". + Luca 1, 39-45

Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Tertius:
Nativitas Domini Nostri Iesu Christi
Eactum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio. + Luca 2, 1-7

Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Quartus:
Presentatio Iesu Infantis in Templo
Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, sicut scriptum est in lege Domini: "Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur", et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. + Luca 2, 22-24

Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Quintus:
Inventio Iesu in Templo
Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: "Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te". Et ait ad illos: "Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?". Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. + Luca 2, 41-50

Pater noster
Ave Maria (10x)
Gloria
Domine Iesu
O Maria concepta

Salve Regina
Litaniae Lauretanae Beatae Mariae Virginis
Signum crucis

Видео Mysteria Sacri Rosarii - Mysteria Gaudii канала Chor St. Nikolaus
Показать
Комментарии отсутствуют
Введите заголовок:

Введите адрес ссылки:

Введите адрес видео с YouTube:

Зарегистрируйтесь или войдите с
Информация о видео
22 июня 2020 г. 1:36:09
00:33:22
Яндекс.Метрика