Загрузка страницы

Dies Irae, Dies Illa (Gregorian Chant)

Alternatim with Organ
For full video of the mass:
https://youtu.be/Yc58V8L2yyc
1. Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sibylla.
2. Quantus tremor est futurus,
Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!
3. Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum,
Coget omnes ante thronum.
4. Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
Judicanti responsura.
5. Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.
6. Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit.
Nil inultum remanebit.
7. Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Cum vix justus sit securus?
8. Rex tremendae majestatis
qui salvandos salvas gratis
salva me, fons pietatis
9. Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.
10. Quaerens me, sedisti, lassus;
Redemisti crucem passus;
Tantus labor non sit cassus.
11. Juste Judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.
12. Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus;
Supplicanti parce, Deus.
13. Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
14. Preces meae non sunt dignae,
Sed tu, bonus, fac benigne,
Ne perenni cremer igne.
15. Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.
16. Confutatis maledictis
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.
17. Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis,
Gere curam mei finis.
18. Lacrimosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus.:
Huic ergo parce, Deus:
19. Pie Jesu Domine:
Dona eis requiem. Amen.

Видео Dies Irae, Dies Illa (Gregorian Chant) канала TradOrganist
Показать
Комментарии отсутствуют
Введите заголовок:

Введите адрес ссылки:

Введите адрес видео с YouTube:

Зарегистрируйтесь или войдите с
Информация о видео
3 ноября 2020 г. 6:37:57
00:06:46
Яндекс.Метрика